- ANCAEUS
- I.ANCAEUSLycurgi et Antinoes filius, patriâ Tegeates, unus ex Argonautis. Hyginus, in Fab. Poeticis. c. 14. Orpheus in Argonaut.Αγκαῖον δ᾿ ἀν᾿ ὅμιλον ἀπ᾿ 'Αρκαδίης πολυμήλουΠς´μψε πατὴρ γηραιὸς ἐπί πλόον 'Αξείνοιο.Apollonius l. 1. Τρίτατός γε μὲν ἕςπει' ἰοῦσιν'Αγναῖος, τὸν μέν ῥα παρὴρ Λυκόςργος ἔπεμπε.Ubi Scholiast. Λυχούργου καὶ 'Αντινόης 'Αγκαῖος.II.ANCAEUSNeptuni et Astypalaeae fil. patriâ Samius (alias Rex Sami) qui et ipse inter Argonautas ab Hygino loc. cit. memoratur; Cui, defuncto Tiphy, navis gubernandae munus mandatum est, teste Simonide. Is (uti scibit Aristomenes) agriculturae studiosus fuit: Quum autem vineam planta??? nimium gravi labore servos premebat. Quare illorum quidam dixit, Dominum ex illa vinea fructum numquam percepturum. Ancaeus vero, posteaquam uva maturuit, laetus vindemiabat, coactâque vindemiâ, vinum ex lacu sibi hauriri iussit, increpans eum, qui futurum praedixerat; ut numquam eius vineae vinum biberet. Poculum igitur cum ori admoveret, dictum servi in memoriam revocavit. Cui servus,Πολλὰ μεταξὺ πέλες κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου,h. e.Multa cadunt inter calicem supremaque labra.His vero dictis, quidam accurrit, nuntians quam maximum aprum vineam ingressum illam vastare totam. Itaque abiecto Ancaeus poculo, ad aprum festinavit, ab eiusque dente ictus interiit. Unde natum est proverbium, in eos, quibus praeter spem aliquid evenit; Quod sic e Graeco in Latinum Cato vertit, Multum interest inter os et offam. Vide Natal. Com. l. 7. c. 2. Cave autem, ne Ancaeum hunc confundas cum eo, qui ab apro Claydonio percussus fuit. Is enim Parrhasius Ovido. l. 8. Met. Fab. 4. v. 315. dicitur:Penelopesque socer cum Parrhasio Ancaeo.Alius fuit Pleuronius, Argonauta quoque. Orpheus loc. cit.'Αγκαῖος τ᾿ ἔμολε Πλευρώνιος, ὅς ρα τορείαςΟὐρανίας ἄςτρων ἐδάῃ κύκλους τε πλανηρῶν.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.